Psalms 1

1beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit va 2sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte va 3et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur va 4non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae va 5ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum va 6quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

va

Copyright information for VulgJ